El presbitero Iames dona a varias basílicas de la villa de Suances todas sus pertenencias, incluyendo un solar en las salinas de Miengo

870, mayo 28

Sub Christi nomine. Ego lames, licet indignus, presbiter qui sum filius quadam patris mei Quiriaci, et matris mee Carterie traditorem vel testamentum fació eclesie sánete vel regule in nomine Trinitatis Patris et Filii, et Spiritus Sancti, quod corde credimus ore profe- rimus Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum Sanctum ab utro- que procedente : Filium solum carnem de Virgine suscepisse et in mundo pro salute hominum in se credentium venisse et de Patre Spiritu Sancto nunquam recessisse. Quia ipse dicit: Ego et Patrem unum sumus, et qui me habet, habet et Patrem, et qui me videt videt et Patrem. Iterum dixit: celum mihi sedis est, et térra scabel- io lum pedum meorum. In celo angelí totam Trinitatem adorant et in térra hominibus predicant. Ite, vendite omnia que possidetis, et date pauperibus, et venite sequimini me. Et iterum: si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam et se- quatur me. Et alibi: qui plus fecit patrem aut matrem, uxores, filios, aut agros, vel que mundo transeunt plus quam me, non est me dignus. Et iterum : qui non odit patrem aut matrem vel uxorem, filios aut agros, vineas, pomares, aut omnia que in mundo possidet, eí animam suam propter me, non est me dignus. Proinde melius multoque melius est mundum calcare, Evangelium complere. Quia 20 sic dicit: da omnia pauperibus, et veni sequere me, et habebis vitam eternam. His auditis pro remedio anime mee, per huius testamentum scriptura testamenti quidquid visus tenere, habere, vel possidere, aut deinceps ganare, vel proligare potuero, trado his baselicis sanctis in villa que dicunt Suancies, Sancto Salvatori, Sancto Martirio Confes- * r , soris Christi, Sancto Felici, Sánete Leocadie, et Sanctorum Cosme et Damiani, quorum me servum rem contestor. Trado omnia et contesto quidquid mihi pertinet, vel quidquid mihi parentes mei tradiderunt et iuri meo habe, id est iumenta, animalia, peccora promiscua, domi- cilia, casas, horrea, apotega, vestimenta et ornatum ecclesie, casul- so las, libros quos habeo, vel quos adhuc conscribere potuero. Mini- steria vel omnia contensilia ecclesie, scalas argénteas, vinea et po- mares, cupas, vel vasa vitrea, orceorum terreum, conca terrea, térras quod mihi pertinent in Soancies ab omni integritate, tam divisa quam et indivisa quicquid infra términos de ipsas villas evenerit, tam in b culto quam et in leuco, exitum vel ressitum, felgaria, molina, sive et illa salsa in Menico, cum sua tora et ipsum solarem quem comparavi in ipsa salinas sive et paragiam quem comparavi de filios Benedicti et Papiano, iusta ipsa conclusa in ipso monte ubi ipse ecclesie fun- dara est, in ipso loco omnia superius nominara ad ipsas baselicas 40 sit traditum et consignatum, ut nullus ex inde vindere, vel donare habeat potestatem. Scilicet quicquid ibidem in Dei laudibus conmo- raverint et fideliter Deo servierit, et comuniter vel regulariter per collacionem vivere voluerit, ipsi illud obtineant. Et nullus sénior hic per superbiam leuare se presumat, sed nisi quem sancta collatio vel 45 sua humilitas elegerit, sive sit unus, sive plures, seu sit, presbiter, diaconus, monacus, advena, Íncola, rapacius peregrinus, servus, hanc liber, propincus an extraneus, sicut superius dixi, qui ibidem ad ipsas ecclesias cultor extiterit, et regulariter vixerit sub uno abs- que divisione aliqua omnia teneant, et propter nomine ipsius eccle- su sie sánete vindicent atque defendat. Post obitum vero suum cultori- bus ipsis sanctis ecclesiis vel regule sánete possidendam relinquant. Et nullus en inde ad aliam conversationem vindere vel donare pre- sumat, sed ipse illud obtineat qui Deo servierit, et pro nobis elemo- sinas sacerdotes evocaverit qui pro peccatis nostris oblationem 55 Deo obtulerint caste et pie vixerint. Seu sit unus sive plures, seu sit propinquus an extraneus seu qui supervenerint. Si quis sane quod fieri minime credo hec, testamentum ad me factum aliquis de parte mea inrumpere voluerit, ad illo ad iure ipsius ecclesie sánete auferre presumserit aut aliquam divisionem in eadem ecclesiam mittere eo voluerit in primis sit a sancta communione extraneus et cum luda traditore in inferno dapnatus, et insuper inferat ad ipsas ecclesias auri libras tres, et hec testamentum iuris ecclesie firmis permaneat. Factum testamentum vel pactum sub die quinto kalendas iunias, era DCCCC. a octava. Ego lames in hanc testamentum manu mea testibus tradidi roborandum, Stephanus presbiter testis, Advescen- cius presbiter testis, Agitus presbiter testis, Nonitus presbiter te- stis, Quiricus presbiter testis, Felpe presbiter testis, Portemius pres- biter testis, Argaziz presbiter testis, Mauriz testis, Severus testis.